Excellentissime et Reverendissime Domine [Mgr Chalavazis]

1936

Opening address

 

[1]

Excellentissime et Reverendissime Domine,

Summo gaudio Excellentiam Vestram Reverendissimam recipimus in hac aula solemni Universitatis nostrae Catholicae. A loco quo fundata est Noviomago, quae urbs est saeculis praeteritis praeclara memoria Caroli Imperatoris Magni, Universitas praeter quam a fide Catholica quam profitetur et a Carolo Magno nomen suum petit. Traditio nos jungit cum schola palatina quam ipse tenebat in palatio suo. Ad quam scholam celeberrimam et unicam Magnus ille Imperator et Gaecos arcessi fecit, ut thesaurus culturae Graecae ditissimae salubrem haberet influxum. Primum illud ligamen cum cultura Graeca terra nostra semper retinuit et quin particularia tradam, dicere possum per omnia sequentia saecula terram nostram magni, imo summi pretii habuisse, habere cum Graecia relationes culturales.

lnfluxus potius est in ordine intellectuali. Dolore afficior quod thesauri devotionis et fidei in vita tam liturgica vestra absconditi nobis remanebant propter schisma quod nos in religione divisos tenebat. Speramus fore ut Apostolatus Reunionis in propaganda etiam devotione et liturgia vestra thesauros istos proximis temporibus nobis etiam praebeat.

Si tempore Caroli Magni Graeci hic venerunt ad instruendos patres nostros, gaudemus nunc Excellentiam Vestram advenisse, qui per solemnem liturgiae celebrationem loquens nobis de vita vestra nos introducat ad novos semper thesauros inveniendos in mirabili illa cultura.

Hoc unum memoriae Vestrae imprimere cupio venerationem nostram maxime in hoc esse fundatam, sicuti pulcherrime exprimit Princeps Poeta terrae nostrae Judocus van den Vondel et post ipsum alius vir celeberrimus Gulielmus Bilderdijk, quod litterae Vestrae tam sublimem proferant simplicitatem et sensum naturalem.

Hisce temporibus in quibus duae istae qualitates e mentibus et habitudinibus populi abire intendunt, summi pretii est ut ad exemplum culturae Vestrae magis magisque denuo accrescant.

Reveniat igitur Excellentia Vestra Reverendissima cum sua familiari simplicitate et sensu naturali, quibus spiritum Graeciae tam illustri modo representas.

Jam nunc salutem anticipamus, quam et nunc et quam plurimam Excellentiae Vestrae dicimus.

Et Maria sanctissima, in Graecia venerata sub titulo ‘Hodigitria’ Vestram et nostram viam ducat ad bonum commune Ecclesiae et Patriae.

 


  1. Typescript (NCI OP 96.12), 1 page. Opening address held in the aula of the University of Nijmegen on the occasion of the visit of Mgr. Georgios Chalavazis, Archbishop of Athens, 3 March 1936. See: Algemeen Handelsblad, 4 March 1936. At the same event, Titus Brandsma gave a speech: ‘Wat Griekenland voor Nederland was?

 

© Nederlandse Provincie Karmelieten

Published: Titus Brandsma Instituut 2026